- CAVA
- I.CAVAforamina in muris facta, Livio, l. 24. c. 24. Murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars sccrpionibus modicis ex occulto petebant hostem. Genere primo apud Varronem, l. 3. c. 15. de gliribus, Facere his cavos oportet laxiores, ubi pulles parere possint: Columellam, l. 12. c. 8.Oxygalam sic facito. Ollam novam sumito, eamque iuxta fundum terebrato. Deinde cavum, quem feceris, surculô obturato. Et Horatium, l. 1. Epist. 7. v. 33.Macra cavum repetas arctum, quem macra subisti.Alias cavum, Poetis omne vacuum. Virg. Aen. l. 6. v. 293.------ ------ cava sub imagine formae.Ausonius, Edyll. 6. Cupidine crucifixo, in Pictura, v. 68.Haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanemIngerit: illa Cavos omnes, rupemque fragosam,Insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor.Paulinus, Iambô Cythaerii:Hi nunc obesi spiritu superbiae,Et opibus inflati cavis.Sic cava veritatis, vacua, apud Claudianum Mamertum, l. 2. c. 9. de Statu Animae: Cava Luna, vide infra Cavum Sidus, etc. Prudentius vero Cavi voce fornacem designat Hymnô 5. (al. 2.) v. 69. Peristeph. de Simulacris,Excisa fabrili manu,Cavis recocta et follibus,Quae voce, quae gressu carent,Immota, caeca, elinguia, etc.Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Stat. Theb. l. 4. v. 478. et de Amphitheatrorum Cavis subterraneis, infra in voce Cavea. Hinc cavare, apud eundem Papinium, pro perforare, Thebaid. l. 9. v. 126.Lernaeam iacit ille trabem. Volat illa sagittisAequa fuga, mediumque nihil cunctata, PolitenTransabit, et iuncti clypeum cavat improba Mosi.Atque ulterius pro cruciare ac torquere: apud Venantium Fortun. de Vita Martini, l. 1. v. 120.Dulcia membra viri per amara flagella cavantur.Aliam vocis notionem, vide hîc infra.II.CAVAurbs Principatus citerioris Neapolit. parva, paucorumque incolarum. Episcopalis sub Archiepiscopo Salernitano, vix 4. milliar. a Salerno et ab ora sinus Salernitani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.